- SANGUISUGA
- SANGUISUGAPlinii aevô dici coepit, quae prius Hirudo vocabatur, de qua voce retro dictum. Hinc Plin. l. 8. c. 10. ubi de elephantis, Cruciatum in potu maximum sentiunt, haustâ hirudine, quam sanguisugam vulgo coeisse appellari adverto. Et l. 32. c. 10. Diversus hirudinum, quas sanguisugas vocant, ad sanguinem extrahendum usus est. Graecis βδέλλη seu βδέλλα. Theocritus in Pharmaceutria.----- ὡσ λιμνᾶτις ἅπαν ἐκ βδέλλα πέπωκας,ut palustris hirudo, omnem (sanguinem) ebibisti.Ubi palustrem vocat; quia in locis paludosis ac limosis nascitur, ncc in aliis aquis, nisi raro admodum, reperitur. Est autem βδέλλειν, vel βδαλλειν, exsugere. Arabice alaka dicitur, a pendendo et adhaerendo; eo quod a Chirurgis appendatur corpori aegro ad sanguinem exsugendum. Idquod hodieque variis in locis in usu est. Hinc Avicenna l. 3. Fen. 9. c. 5. Et sanguisuga quandoque pendet in parte conspicua gutturis, quandoque pendet intra oesophagum, quandoque pendet in stomacho, quandoque tam parva est, ut illum etiam lateat, qui accurate perspicit suspensionem eius. Et. l. 1. Fen. 4. c. 22. Et in iis. quibus ad pendendum invitantur, est, ut locus luto capitis (lutum est boni odoris, cuius illitu capilli fiunt longiores: eoque utuntur in balneis Arabiae mulieres) aut sanguine illinatur. Ab Arabibus vocem mutuati sunt Hebraei, nisi quod, quae Arabibus alaka, his aluka, est, ut quidem volunt Hebraei recentiores. Occurrit Psalmo 12. v. 9. ubi impii comparantur cum sanguisuga, quarum gressus species est volutationis, ἰλύςθασις et ἰλύσπωμα Graecis, voce maxime propriâ; quia postquam priore parte processerunr, posteriorem ad illam se convol vendo trahunt, ita ut videantur arcuatim et annulatim progredi. Ita enim impiorum viae obliquae sunt ac slexuosae. Atque ita quidem Chaldaeus Paraphrastes. Item Proverb. c. 30. v. 15. ubi τῆς aluka duae filiae esse dicuntur, quae dicant, affer, affer: quô nomine Sanguisugam utique intelligi, recentiores fere omnes, ex Symmacho et Hieronymo, Chaladeo item, Syro et Arabe Interpretibus contendunt; quorum quidam duas filias eius, ad bifurcatam illius linguam, referunt. Verum, linguâ carent sanguisugae, quae proin sanguinem non aliter sugunt, quam ore rotundô in sphincteris modum compressô et coarctatô, Et voces illae sono quidem similes, at significatione diversissimae, alaka et aluka, perperam confunduntur. Illa enim sanguisugam quidem denotat, sed haec plane aliud quiddam: Fatum videl.unicuique impendens, non Stoica necessitate, sed ineluctabili Dei de hominum vita ac morte decretô, cui prolem tribui, legimus, Proverb. c. 27. v. 1. et Sophoniae v. 2. v. 2. Duae certe ei filiae non male tribuuntur, clamantes affer, affer, quae sunt forte Infernus et Perditio, Proverb. c. 27. v. 20. vel fossa et seol, quarum una corpus, altera animam appetit. Quam interpretationem pluribus confirmat Sam. Bochart. Hieroz. Parte posterior. l. 5. c. 19. Addam insignem de Medico, qui sanguisugas apponit, locum Oppiani,----- διεράς τε γονὰς κυανόκροα λίμνηςΕ῞ρπετα τειρομένοιο κατὰ χροὸς ἐςτήριξε,Δαίνυςθαι μέλαν αἷμα τάδ᾿ αὐτίκα γυρωθένταΚυρτοῦται καὶ λύθρον ἐφέλκεται, οὐδ᾿ ἀνίησινΕἱσόκεν αἱμοβάρἠ ζωρὸν ποτὸν αὖ ἐρύσανταΕ᾿κ χροὸς αὐτοκύλιςτα πέσῃ μεθύου???ιν ὅμοια.------ Humidam sobolem, nigra paludisReptilia afflictam ad cutem figit,Ut depascantur mgrum cruorem. Illa vero statim rotundataIncurvantur, et saniem attrahunt, neque remittunt,Donec sanguine gravata, postquam meracum potum eduxerunt,De cute sponte voluta cadant, ebriis similia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.